Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 33

Aut facite.Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli.Aut facite,etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, praedicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribae et Pharisaei: et caeteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, haeresis et hujusmodi.
(* Traductions européennes)